- MUHAMMEDES
- MUHAMMEDESsic enim rectius scribitur, genere Arabs, gente Ismaelita, Parentibus idololatris prognatus, et ipse idolorum cultor; coetera pauper, sed astutô et ad quidlibet audendum praefidenti ingeniô, mercaturam primum camelorum, in Aegypto ac Palaestina, exercuit. Mox matrimoniô opulentae et potentis viduae in Corazan Persiae provinc. dives factus, cum populares eius, ob non soluta stipendia, ab Heraclio secessissent, spe Principatus assequendi, animos eorum in defectione confirmavit: sic a quadam militum parte dux creatus. Ubi cum animadverteret, humilitatem generis sui et prioris vitae sordes, existimationi suae non parum officere, apud nobiliores et potentiores; ipse, ut ab hoccontemptu se vindicaret, divinitatis opinionem artibus suis, sceleratissimâ audaciâ, circumdare annisus, iam non se Ducem tantum, Principemque, militari favore electum, sed Prophetam, et Numinis internuntium, quo omnes dicto haberet audientiores, iactare coepit. Quod cum Meccae, Arabiae oppido, Magistratui innotuisset, is meritis Muhammedem afflcere parabat poenis: quibus hic ut se subduceret, clam ex urbe aufugit, A. C. 622. d. 19. Iulii, vespere illô, quod inter quintam et sextam feriam intercedit, seque in aliam Arabiae urbem Ietrib seu Iesrab, Euthymio Α῎ιςθριβον dictam contulit, ibique, confluente ad illum undique delusâ multitudine, Principatus sedem fixit. Unde civitati indita appellatio Medina Alnabi, i. e. Civitas Prophetae, et per excellentiam, Medina, i. e. Civitas. A tempore vero fugae Muhammedis ex urbe Mecca, aerae Muhammedicae, quam Hagiram seu Hegiram, h. e. fugam, Arabes nominant, initium ortum; et quia feriâ sextâ, h. e. die Veneris illa facta, hinc memoriae ergo sacram suam sollennitatem hebdomadariam, usque ad haec tempora, iidem feriâ illâ celebrant; cuius initium, more Hebraeorum, censetur in illo vespere, quô quinta feria desinit et sexta incipit, Sole cadente. Que vero Pseudopropheta hic homines semel seductos in impietate sua, seque in auctoritate et potentiâ malis artibus quaesita, magis magisque confirmaret: adiuvantibus Haereticis quibusdam, Baira scilicet Iacobita et Sergio Monacho Nestoriano; quibus accesserunt Iudaei, Phineas, Abdias ben Salon, qui Arabice Abdalla dictus est, aliique: ab utrisque venena et deliramenta veris quibusdam mista, eoque ad fallendam rudem plebeculam aptiora, sumens, eisque pagana quaedam interserens, chartas nonnullas conseripsit, per modum Legis, impiis blasphemiis et absur dissimis commentis, impudentissimisque mendaciis refertas, interspersis quibusdam generalibus praeceptis de colendo uno Deo, de eleemosyna, de oratione etc. quas Alcorani nomine indigitavit, de quo vide quae retro diximus, in Alcoran et Coran. Hanc vero blasphemam suam impiamque superstitionem ut ad posteros propagaret, quatuor inprimis machinas adhibuit, Latrocinium et terrorem gladii, Perfidiam, Carnalium voluptatum effrenem licentiam, et Stuporem caecamque oboedientiam suis imperatam; quibus omni doctrinae suae examine severissime interdixit. Undead hoc usque tempus, ubicumque Muhammedismus dominatur, dereligione quaerere vel disputare nefas est. Sic iactis potentiae sectaeque suae fundamentis, septimô post suam e Mecca fugam annô, collectô exercitu, Meccenses adortus, urbem expugnavit: indeque latius armis circumlatis, ad Reges diversos Legatos misit, per quos iis Legem suam commendavit. Sed decimô Hegirae annô, aetat. 63. mortuus in civitate Ietrib seuMedina, ibidem sepultus est: Abubechere socerô successore. Cum Auctore autem adeo non exstincta impietas est, ut quamvis per Legationes praedictas prum efficeretur, eius tamen cultores eam viribus et armatâ manu tantâ celeritate propagaverint, ut intra primam anriorum Hegirae centuriam, Saraceni victricibus armis totam Arabiam, Persidem, Armeniam, Aegyptum, Syriam, et quaedam Asiae minoris loca; Africam porro usque ad Oceanum Atlantieum, et transmissô fretô Herculeô, totam etiam Hispaniam occuparint: ipsâ Romani Imperii sede Constantinopoli crebris obsidionibus in magnas angustias redactâ. Reliqua vide supra in voce Chalipha, plura vero hanc in rem, apud Ioh. Forbesium Instruction. Historico Theologic. l. 4. nec non in voce Mahometes, ut et infra Mustimi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.